- BARBARIA
- BARBARIAAfricae quam in quatuor partes Neoterici scriptores distinguunt, pars praecipua et prima est. Ab ortu habet Marmaricae (quae hodie Barcha dicitur) deserta, ad montis usque Atlantis partem Meies appellatam, quae pars a Strabone forte sub nomine Aspis describitur. Hunc montem Atlantem habet a meridie, ab occasu autem ipsum mare Atlanticum, Septentrionale vero latus mare mediterraneum lambit. In quatuor regna dividitur, Marocchum, Fezzam, Telesinam, et Tunetem, Nic. Lloydius, Baudrand. sic habet: Barbaria pars Africae, iuxta Mare Mediterraneum extensa et oblonga. Protenditur ab Oceano in Aegyptum usque; et versus Meridiem, dividitur, a regione Biledulgerid monte Atlante. Ibi alias erant Mauritania, Africa propria et Libya exterior; nunc continet regna Marrocanum, Fezzanum, algerianum, Tunetanum et Tripolitanum, cum Barcana regione. Morerius in 6. partes Barbariam dividit, regnum Tunetanum, Tremesinum, Fessanum, marocanum, regionem Dara, et Barca, quae prima dici debuisset, Ex Marmol. l. 1. Cluver. l. 6. Ab hominibus subfusci coloris habitatur. Regionis pars, quae mare mediterraneum spectat, montibus occupata est, a quibus usque ad Atlantem planitie gaudet spatiosâ, quibusdam etiam colliculis. Maxima hîc fontium copia, rivulisque amoenissimis regio irrigatur. Dactylorum, malorumque Punicorum feracissima, sed frumenti non adeo fertilis, frugum autem, scil. ficuum et olearum ubertate felix. Frigus ibi numquam adeo intenditur, ut quis ignem ob id accendere velit. Autumni finis, tota hiems, bonaque veris pars impetuosis plena ventis, quin et grandinibus, fulguribus ac tonitruis horridis interdum discruciantur. Accuratam Barbariae, ac totius Africae, morumque gentis descriptionem habes apud Ioannem Leonem Africanum, et Tho. Fazellum c. 1. l. 16. Decadis rerum Sicularum. Coeterum nomen hoc haud ita pridem Numidiae, aut, ut nonnullis placet, toti Africae parti, quae Mari Mediterraneo obiacet, ab Aegypto ad Gades usque, Arabes indidisse putantur: cuius appellationis causas reperias apud Scaligerum Exercit 51. Leonem Afric. l. 1. c. 2. et Marmolium Africae l. 1. c. 6. Sed iam Iustinianiaevô, diu antequam eo se Arabes conferrent, illud obtinuisse, docet Iustiniano aequalis Anastasius Sinaita in Anagogis super 6. dierum opus. Ε᾿ν τοῖς πλησιοχώροις Αἰγύπτου τοῖς ἐν Πενταπόλει ρῇ Βαρβαρικῆ λεγομένοις ἀδύτοις: quibus verbis Cyrenaica Pentapolis in Africa Barbaria constituitur. Et Barbaricini vocabantur, qui a Vandalis, circa illa tempora, ex Mauritaniae monte Aurasio in Sardiniam transsati sunt, Procopius Vandalic. l. 2. et Gregorius Ep. 25. Sed et aliam in Veter. Scriptis Barbariam reperimus, cuius nomen multo aniquius est; nempe Barbariam Aethiopicam: quae rursus duplex, una est Barbaria proprie dicta, altera Troglodytica, utraque mari praetenta, haec Arabico et Adulico et Avaliti, illa Barbarico sinui. Quarum illam solam Barbariae nomine intelligunt Ptolemaeus et Marianus Heracleota: Sed alii Barbaris etiam Arabici maris accolas ac Troglodytas accensent. Sic Arrianus in Periplo locat Barbaros et Barbariam citca Berenicen et Orinen et Diodori insulam, et Ptolemaida theron et Avalite Emporium, quae loca sunt Troglodyticae. Et Stephanus de Urb. Barbariam scribit esse παρὰ τὸν Α᾿ράβιον κόλπον, ad Arabicum sinum, ubi Troglodytica. Etiam Geographi recentiores in Avalite sinu, Troglodyticae parte, urbem Barbaram vel Barboram describunt ac eiusdem nominis insulam, urbi proximam, ad quam Zeilâ solventem appulisse se, dicit Vartomanus Navigat. l. 2. c. 16. Atque de eadem multa habetOdoardus Barbosa in India sua c. de Barbora. Undefacilis concilatio Galeni cum Dioscoride, quorum ille Zingiber adferri tradit, ἀπὸ τῆς Βαρβαρίας, ex Barbaria hic ex Troglodytica: nempe eadem utraque Regio est, quod cum nesciret Plinius, perperam accepit, quod legerat, apud Graecos, myrrham Troglodyticam etiam dici Barbaram, ac si eam myrrhae speciem vellent esse aspectu sordidam et barbaram, l. 12. c. 16. Cum contra in Dioscoride legatur esse διαυγὴς, splendens aut pellucida, etc. Neque alia ratio, cur Genes. c. 10. v. 3. Thogarma Barbariam reddat Hierosolymitanus Interpres, quam fallax allusio nominum inter Thogarma et Τρώγλην, unde Troglitis vel Troglodytis. E' quibus constat, Barbariae nomine contineri totam oram maritimam Orientalis Aethiopiae, ab Aegypti finibus, usque ad Raptam promontor. cui videtur id nominis obtigisse, propter mores incultos. Arrianus, Α᾿τακρότεροι δὲ ὁι κατοικοῦντες τὸν ρόπον Βάρβαροι, Rudiores sunt, qui locum incolunt, Barbari. Vel, propter sermonem barbarum et inconditum, si sermo dici quaet, qui verius vespertilionum est stridor. Herodot. Musâ 4. Οἱ Τρωγλοδύται Αἰθίοπες γλῶσσαν οὐδεμίῃ ἄλλῃ παρομοίην νενομίκασι, ἀλλὰ τετρύγασι καθάπερ αἱ νυκτερίδες. Unde Plin. l. 5. c. 8. iis non vocem, sed stridorem,tribuit, et Marcian. Capella; Stridunt potius, quam loquuntur. Proprie autem ροὺς δυσεκφόρως καὶ σκληρῶς καὶ τραχέως λαλοῦντας, Barbaros appellari consuevisse, pluribus docet Strabo, in eum Homeri versum Il. β. in quo Cares nominat βαρβαροφώνους. Quô ipsô sensu9 Graeci, Chaldaei, Arabes, Latini Interpretes Psalm. 114. v. 1. populum barbarum eum vocant, quem Hebraei Gap desc: Hebrew i. e. linguâ alienâ eaque absurdâ et inconditâ loquentem. Neque aliter barbar explicant Arbaum Lexicographi. Unde videmus Barbariae nomen tam Chaldaicum et Arabicum, quam Graecum, adeoque Iudaeis et Syris norissimum fuisse, in quorum libris passim occurrit. Sed cum duplex Barbaria in Africa fuerit, una Occidentalis usque ad Gades; altera Orientalis, ad Arabicum sinum, et Orientalem Oceanum, Rhaptam usque protensa: de hac, non de illa Hebraei egêre; ut cuius aliquot demum post Christum saeculis mentio fieri coepit etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 19. Salmas. ad Solin p. 798. et 99. ut et infra in voce Barbaricum, item Barburim. In Kavirovvan uno ex quatuor Barbariae hodiernae Regnis, Caliphae olim, sive Pontisicis Africani, sedem fuisse, notat Hornius Orb. Polit. p. 538.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.